monumenta.ch > Cassiodorus > I. FORMULA CONSULATUS. (a 511) > sectio 17 > sectio 11 > csg456.89 > sectio 17 > XL. ACTORIBUS PROBINI V̅ · I̅ · THEODERICUS REX. (a 507/511) > csg7.113 > sectio 20 > 7 > sectio 11 > sectio 26 > csg456.351 > sectio 7 > bnfGrec107.99 > 24 > sectio 23 > Isaias, 8 > sectio 23 > sectio 8 > sectio 24 > XXXIII. UNIVERSIS IUDAEIS GENUA CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (a 507/511) > XVI. FORMULA NOTARIORUM.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEXTUS, , XV. FORMULA VICARIIS U̅ · R̅ · <<<     >>> XVII. FORMULA REPERENDARIORUM.

Cassiodorus, Variae, LIBER SEXTUS, XVI. FORMULA NOTARIORUM.

1 Non est dubium ornare subiectos principis secretum, dum nullis aestimantur necessaria posse committi, nisi qui fuerint fide magna solidati.2 publicum est quidem omne quod agimus: sed multa non sunt ante scienda, nisi cum fuerint deo auxiliante perfecta.3 quae tanto plus debent occuli, quanto amplius desiderantur agnosci.4 Regis consilium solos decet scire gravissimos.5 imitari debent armaria, quae continent monumenta chartarum, ut quando ab ipsis aliqua instructio quaeritur, tunc loquantur: totum autem dissimulare debent, quasi nesciant scientes.6 nam sollicitis inquisitoribus saepe et vultu proditur, quod tacetur.7 assit innocentia, quae cuncta commendat, quia in placida mente regia decent verba deponi.8 Sed quoniam te probatis moribus institutum venatrix bonae conversationis sollicitudo nostra respexit, ab illa indictione notarium te nostrum esse censemus, ut ordine decurso militiae ad primiceriatus feliciter pervenias summitatem.9 honor, qui efficit senatorem, cui patrum aula reseratur, non iniuria: nam qui nostris curis militat assidua lucubratione, iuste videtur et curiam Libertatis intrare.10 Additur etiam perfuncti laboris aliud munus, ut, si quoquo modo ad illustratum vel vacantem meruerit pervenire, omnibus debeat anteponi, qui codicillariis illustratibus probantur ornari.11 unde absolute colligitur primiceriatus meritis datum uti, ut in uno eodemque titulo dispar esset dignitas aequaliter adquisita.12 animari debes igitur ad labores, quando tibi tale praemium propositum vides, quale se gaudent invenisse summates.
Cassiodorus HOME